- ABBATISSA
- ABBATISSAMonasteriis Virginum praefecta. Abbatissae quae sanctimonialibus praeesse videntur, in Synodo Paris. A. C. 829. l. 3. c. 18. quas Car. du Fresne successisse dicit in locum Diaconissarum, quae in sacris Liturgiis ac Synaxibus sequiori olim sexui praeiverint, de qua re alibi. Hae Matres Monasteriorum quibusdam, Matres Monachorum Iohanni de Ianua: Antistitae in vet. Charta, quam laudat Hieron. Henningius in Geneal. Rhaetiae Curiensis Principis: Archimandritissae, in Novell. Iustiniani 4. et 109. Episcopae, Macro etc. Eas foras evagari, aut inter villas residere, suisque voluptatibus deservire, prohibet Ludovicus Pius Ep. ad Sicharium Archiepiscopum Burdigalensem. De iisdem Fratres Macri Hierolex. Abbatissa nequit sub poena excommunicationis seu aliarum censurarum subditis praecipere, c. nova de poenis et remiss. Imo nec in virtute S. Oboedientiae A. A. penes Dianam. Potest tamen ad instar aliorum regular. Superiorum subditis facultatem concedere alienandi et remunerandi, usque ad summam decem scutorum, eô fine scil: quo notat Diana. Quod vero limitat Suarez summ. tom. 2. l. 7. c. 19. num. 44. Quando nimirum non obstet consuetudo in contrarium vel Praelati prohibitio etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.